monumenta.ch > Cassiodorus > sectio > ARCADIUS ET HONORIUS XLI. > 5 > 131 > 10 > 1 > 96 > 7 > 17 > 8 > 3 > 17 > 48 > CLAUDIUS XXVIII. > 3 > 74 > 67 > 93
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, in Psalmum XCII <<<     >>> in Psalmum XCIV

Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, in Psalmum XCIII

1 Psalmus ipsi David, quarta sabbati.
2 Dum illa verba nota sint quae praecedunt, quid sit quarta sabbati oportet nos diligentius perscrutari. Quarta sabbati est a sabbato quarta feria, quo die Dominus in principio mundi luminaria coeli mirabili dispositione constituit. Hoc aptandum est ad sanctos viros, de quibus psalmus iste dicturus est; qui merito coeli luminaribus comparantur, quoniam in terra coelesti conversatione resplendent. Magno autem mysterio hunc et duos praecedentes psalmos talium dierum commemoratione praenotavit, ut per significantias rerum virtutem videretur indicare psalmorum.
3 Divisio psalmi.
4 Cum respiceret propheta humanum genus detestabili persuasione confundi, ut putaret Deum curam non habere mortalium, quando versa vice iustos videbat contrarietate premi, et impios prosperitatibus elevari: in prima parte Dominum rogat ut retribuat superbis, per quos mundum tali aestimatione cognovit esse vitiatum. Secunda parte ipsos invehitur, qui stultis murmurationibus blasphemabant, ut Deum putarent humanarum rerum sollicitudinem non habere, dum ipse creaturis suis probetur intelligentiam praestitisse: beatum illum existimans qui, mundi istius felicitate despecta, in divina reverentia perseverat. Tertia ad eorum animos invitandos Dominum sibi dicit fuisse refugium, et futurum vindicem fore peccantium.
5 Expositio psalmi.
6 (Vers. 1.) Deus ultionum Dominus; Deus ultionum libere egit. Videns propheta blasphemorum iniquitates in magnam prosiluisse licentiam, districtionem eis Domini quasi terribilia fulmina comminatur; ut tantae maiestatis timore perterriti, a suis perversitatibus redderentur alieni. Dicit enim, Deus, terribile nomen, quoniam ex timore descendit. Et ut Dominum intelligas Salvatorem, sequitur, ultionum Dominus, id est qui iudicaturus est mundum, et ultionibus iustis affligere veniet obstinatos. Quis ergo tali non terreatur auditu? Quis non pavescat vindicem [ed., iudicem], qui se potest intelligere peccatorem? Repetit, Deus ultionum libere egit, id est, nullo impediente iudicavit; sicut fecit quando Pharisaeis et potestatem habentibus suas nequitias imputavit. Libere quoque egit, quando in templo docuit populos tanquam potestatem habens. Sic et in alio loco Pater de ipso dicit: Ponam super salutari meo; fiducialiter agam in eo [Psal. XI, 6]. Quapropter constat eum egisse libere, cuius nec veritas reprehendi poterat, nec potestati obviari posse constabat. In illo enim voluntaria humilitas, non patientiae necessitas fuit.
7 (Vers. 2.) Exaltare, qui iudicas terram; redde retributionem superbis. Exaltare dicitur humili, qui ab impiis comprehensus noscitur esse crucifixus. Sed quamvis ista pro nostra redemptione pertulerit, tunc exaltatus est coram discipulis in maiestate sua, quando eum ad gloriam constat resurrexisse perpetuam. Orat ergo sanctissimus, quod scit esse venturum. Non enim imperativa verba sunt; sed per haec sententia certi animi et devotio desiderantis ostenditur. Sequitur, qui iudicas terram; ut aperte demonstraret Dominum Christum, qui terram, id est homines terrenos maiestatis suae ditione iudicabit. Et ut hoc de impiis debuisses advertere, subiunxit, redde retributionem superbis. Superbi enim illi sunt qui in sua malignitate deficiunt, nec aliqua satisfactione ad Domini videntur misericordiam pervenire. Superbus autem et diabolus dicitur, et qui eius perversitatibus obsecundat. Istis ergo retributio reddenda est, cum audierint: Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius [Matth. XXV, 41].
8 (Vers. 3.) Usquequo peccatores, Domine, usquequo peccatores gloriabuntur? Adhuc in sensu superiore persistens, de illis peccatoribus dicit qui obstinata voluntate durescunt. Dicendo enim, usquequo peccatores gloriabuntur? istud saeculum significat, in quo superbiae suae non habent modum. Nam in die iudicii gloriari non possunt, qui poenas debitas consequuntur. Repetitio enim ista dolorem diuturnae exspectationis ostendit, quia semper innocentibus gravis est criminosorum conspecta iactantia.
9 (Vers. 4.) Pronuntiabunt, et loquentur iniquitatem: loquentur omnes qui operantur iniustitiam. Pronuntiare est aliquid coram aliis publica voce narrare. Dicit enim de illis qui non solum corde concipiunt mala, verum etiam ea sub libertate disseminant, ut et se perdant, et alios deceptos inficiant. Sequitur, et loquentur iniquitatem. Cum sit pronuntiare, loqui, illud mihi significare videtur, ut pronuntiationes publicas suasiones debeamus accipere. Loqui autem, licet nobis privatas collocutiones advertere: ne quod tempus esset, quod a culpis improborum redderetur alienum. Iniquitatem vero ad utrumque pertinere non dubium est, quia de illis dicitur, qui perversis loquacitatibus efferuntur. Verum ne illud loqui solummodo sermonum esse sentires, addidit, qui operantur iniustitiam; ut et sermone et opere detestabiles iugiter apparerent. Diligenter autem intende quemadmodum usque ad finem divisionis huius augmenta semper scelerum facit. Quod schema dicitur climax, id est gradatio. Exaggerantibus enim ad superiora crescere decorus ascensus est. Quod etiam in virtutibus fecit Apostolus dicendo: Quis nos separabit a charitate Christi? Tribulatio, an angustia, an fames, an nuditas, an persecutio, an gladius [Rom. VIII, 35]? et caetera.
10 (Vers. 5.) Populum tuum, Domine, humiliaverunt, et haereditatem tuam vexaverunt. Populum tuum, viros [ed., veros] dicit fideles, quos idem perhibet humiliatos, quoniam Deo fieri contumelias audiebant. Necesse est enim devotum famulum dolore cruciari, quando irreverentissimum aliquid de Domino contingit audire. Haereditatem vero populos significat Christianos, quos ideo dicit esse vexatos, quia innumeris cladibus eos superbi persecutores atterere tentaverunt. Et respice quam moderato verbo vexatos dicit esse, non perditos, quia semper fideles tentatione proficiunt, et quanto plus illis humana vis ingeritur, tanto amplius defensio superna praestatur; sicut Salomon dicit: Argentum probat ignis, et homines acceptos tentatio tribulationis [Eccli. XXVII, 6].
11 (Vers. 6.) Viduam et advenam interfecerunt, et pupillos occiderunt. Legitur quoque: Esto pupillo ut pater, et pro marito matri illorum [Ibid., IV, 10]. De advena quoque in Pentateucho sic iubetur: Peregrinum et advenam non nocebis: advenae enim et ipsi fuistis in terra Aegypti [Deut. X, 18]. Hic ergo ut crimen exaggeret, interfectas ait viduas, advenas et pupillos; ut quos Dominus tuendos atque iuvandos esse praecepit, eis manus scelerata non parceret. Ecce argumentum quod dicunt oratores a laude rei laesae, quam bene tunc veritas profudit, quod nunc ad usus verisimiles subtilitas humana convertit.
12 (Vers. 7.) Et dixerunt: Non videbit Dominus, nec intelliget Deus Iacob. Exaggeraverunt superbi nequitias suas, ut homicidiis atque oppressionibus innocentum, ad cumulum mali blasphema quoque verba subiungerent. Quae figura dicitur sarcasmos, quasi usque ad pulpas penetrans hostilis irrisio. Dicebant enim, Dominum non videre quae probabantur sub iniquitate peragere: aestimantes mala sua non respici, quando se non sentiebant sub celeritate percelli. Dementes, qui patientiam Domini traxerunt ad infirmitatis iniurias, cum facta sua nec videre eum dicerent, nec intelligere posse sentirent; dum ille pius moderator exclamet: Nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat [Ezech. XVIII, 23]. Deus autem Iacob dicit, Deus Christiani populi. Solet enim hoc nomen Scriptura divina repetere, quia per ipsum subsequens catholica significatur Ecclesia.
13 (Vers. 8.) Intelligite nunc, qui insipientes estis in populo; et, stulti, aliquando sapite. Exposita consuetudine malignorum, venit ad secundam partem, in qua eos commonet ut tandem aliquando a nefanda persuasione discedant. Insipientes illos appellat qui in Ecclesia constituti, saeculi istius felicitate mordentur. In populo autem ideo subiunxit, quia pravas intelligentias suis conventiculis publica voce denuntiant. et docere videntur, quod ipsi pessima intentione didicerunt. Stultos autem illos dicit, qui verae religionis expertes aperta contradictione blasphemant, dicentes: Nec videre Deum quod homines faciunt, nec intelligere quae delinquunt. Sequitur, et, stulti, aliquando sapite; id est, dementes, advertite Domini pietatem, qui talia putatis Dominum negligere, quae suis praeceptis cognoscitur inhibere.
14 (Vers. 9.) Qui plantavit aurem, non audiet; aut qui finxit oculum, non considerat?
15 (Vers. 10.) Qui corripit gentes, non arguet; qui docet hominem scientiam? His duobus versibus per singulas sententias decurrit pulcherrima nimis et absoluta probatio: quae tamen increpative legenda est. Dicit enim: Qui tribuit aurem diversis creaturis suis, sibi denegavit auditum! Qui plasmavit oculum, non habebit aspectum! Qui praedicationibus prophetarum gentes arguit, ipse minime iudicabit! Qui docuit hominem scientiam ipse rationis indigus permanebit! Quin potius artifex rerum modum uniuscuiusque dispensans, nulli creaturarum tantum tribuit, quantum in se esse cognoscit. Desinat ergo vana praesumptio imaginari velle falsissima. Sola enim Divinitas est quae omnia veraciter, omnia potest nosse perfecte. Inspiciamus etiam quam pulchre locutionis ordo decurrat. Dicit enim: Qui plantavit aurem, et non sequitur, non habet aurem, sed dixit, non audiet. Talis etiam modus locutionis sequitur, aut qui finxit oculum, non dixit, non habet oculum, sed dixit, non considerat; ut ostenderet virtutes audiendi videndique in Deo esse, non membra. Quas argumentationes breves atque lucidissimas enthymemata, id est mentis conceptiones dialectici appellare voluerunt. Has pro brevitate sui oratores frequenter propriis distinctionibus aptaverunt. Hic autem syllogismus constat ex propositione et conclusione, sibi tamen utrisque contrariis; sicut hic factum est; nam proposuit, Qui plantavit aurem; conclusit ex contrario, non audiet, et reliqua quae in eo versu sequuntur huiusmodi.
16 (Vers. 11.) Dominus novit cogitationes hominum quoniam vanae sunt. Post illa quae dixerat, sequitur vera sententia: quoniam talium hominum cogitationes omnino sunt vanissimae. Et bene dictum est, Dominus novit, quia ipsi se per se nosse non possunt, qui pravis cogitationibus occupantur. Vanum enim dicimus quidquid a veritate discedit, quidquid proficuum non habet fructum.
17 (Vers. 12.) Beatus homo quem tu erudieris, Domine, et de lege tua docueris eum. Contra vanos bene ponitur, Beatus; nam sicut illi caducis cogitationibus illuduntur, ita isti doctrinae coelestis veritate firmantur. Venit ergo ad illos quos in titulo psalmi coeli luminaribus comparavit. Sed hoc beatitudinis genus, quemadmodum proveniat, consequenter exponit, dicens: Et de lege tua docueris eum. Isti enim non vanitatibus illuduntur, sed vera doctrinae qualitate complentur, fiuntque revera beati, quoniam coelestis sapientiae munera perceperunt.
18 (Vers. 13.) Ut mitiges eum a diebus malis, donec fodiatur peccatori fovea. Istud iam sanctae legis constat esse beneficium, ut in adversis mundi istius discat Christianus patientiam, qua mitigantur semper adversa; legitur enim: Exspectans exspectavi Dominum, et respexit me [Psal. XXXIX, 2], et his similia. Dies autem mali sunt, quando insultare cernuntur iniusti, quando persecutoribus favet mundana felicitas. Sed vide quid sequitur, exspectandum esse donec fodiatur peccatori fovea; hoc est, cum dies eius sepulturae provenerit, quando iam non superbiunt impii, nec ulterius de prosperitate gaudebunt; sed tunc recipiunt quod hic corrigere distulerunt.
19 (Vers. 14.) Quia non repellet Dominus plebem suam, et haereditatem suam non derelinquet. Quoniam superius dixerat, ut mitiges eum, nunc asserit non esse repellendum, quem propter coronale praemium parvo tempore commemorat esse fatigatum. Plebem vero suam designat fidelissimos Christianos, qui ad Dominum pura mentis intentione festinant. Sequitur, et haereditatem suam non derelinquet. Haereditas est humana, quae ad successorem prioris Domini migratione transfertur. Nam haereditas Christi, licet sit eius sanguine conquisita, nunquam suum perdit auctorem, sed cum ipso nihilominus possidetur.
20 (Vers. 15.) Quoadusque iustitia convertatur in iudicium; et qui tenent eam omnes qui recto sunt corde. Iustitia hominum tunc convertitur in iudicium, quando apostoli, vel qui eorum meritis proximantur (sicut eis promissum est in Evangelio) sederint super duodecim sedes iudicare [Matth. XIX, 28] cum Christo. Ista enim iustitia fidelium, quae in hoc mundo examini subiacet impiorum, ibi omnes protervos superbosque iudicabit, sicut dicit Apostolus: Nescitis quoniam angelos iudicabimus, quanto magis saecularia [I Cor. VI, 3]! Et ne isti qui essent fortasse dubitares, sub interrogatione requiritur, qui tenent eam, id est iustitiam. Respondit, omnes qui recto sunt corde. Recti corde sunt omnes sancti, qui divinae regulae coniuncti avios non sequuntur errores.
21 (Vers. 16.) Quis exsurget mihi adversus malignantes, aut quis stabit mecum adversus operantes iniquitatem? Venit ad tertiam partem, in qua sibi contra malignos spiritus solum Deum adiutorem esse testatur. Et quia nullus est hominum qui propriis viribus adversus eos conflictare praevaleat, interrogative legendum est: Quis exsurget mihi? id est, nemo pro me adversum daemones certaturus assistit, dum eos potius homines malis imitationibus subsequantur. Adversari enim hostis est, non sequacis. Addidit, aut quis stabit mecum adversus operantes iniquitatem? Quasi in acie certaturus, quasi diversis iaculis vulnerandus; ut non manus inserendo vincat, sed ad victoriam magis patiendo perveniat. Istud enim tale certamen est, ut vincat qui sustinet, et perdat ille qui vulnerat. Quem sensum et Apostolus dicit: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates tenebrarum harum, adversus spiritualia nequitiae in coelestibus [Ephes. VI, 12].
22 (Vers. 17.) Nisi quia Dominus adiuvit me, paulo minus habitaverat [ed., habitasset] in inferno anima mea. Attendens prius ad humanam imbecillitatem, nusquam sibi reperit adiutorem; sed conversus ad Dominum, statim quod opitulari posset, invenit. Dicit enim, Nisi quia Dominus adiuvit me, in illam foveam protinus incidissem in qua peccatores certum est posse demergi; hoc est, paulo minus habitaverat in inferno anima mea. Vanis enim persuasionibus potuisset decipi, nisi meruisset a Domino liberari.
23 (Vers. 18.) Si dicebam: Motus est pes meus, misericordia tua, Domine, adiuvabat me. Hic beneficium celerrimae confessionis ostenditur, ut cum se lapsum diceret, statim munera divina sentiret; qui felici sorte liberatus, inde reatum evadere praevaluit, quia culpam Iudici non negavit. Sic Petrus cum vocatus gressibus suis calcaret undas maris, expavit [Matth. XIV, 30]; sed ideo cito meruit liberari, quia infirmitatem suam obrui protinus exclamavit: cui statim adfuit misericordia divina, dum tensa manus eripuit, quem diffidentia cavenda mergebat. Tantum enim valet in principiis accelerata confessio, ut ante indulgentia subveniat, quam poena percellat.
24 (Vers. 19.) Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, consolationes tuae laetificaverunt animam meam. Multa quidem vulnera, sed sufficiens omnino medicina, quando secundum dolores asperos consolatoria dicit venisse remedia. Nam quod ait, in corde meo, suas significat saluberrimas cogitationes; ut cum retributiones aeternas mente revolveret, mala temporalia sine dubitatione despiceret; et confortatus inde sumeret remedium, unde se pervenire iudicabat ad Christum. Ipsae sunt consolationes quae laetificant animas, quamvis corpora videantur afflicta.
25 (Vers. 20.) Nunquid adhaeret tibi sedes iniquitatis, qui fingis dolorem in praecepto? Negative dicendum est: Nunquid particeps tui erit thronus insidiarum? Quia iusto Domino non potest proximare, nisi quod eius constat regulis convenire. Sic per speciem octavam definitionis, quae Graece κατ᾽ ἀφαίρεσιν τοῦ ἐναντίου, Latine per privantiam contrarii, negando quod non est, definitur quid sit Christus Dominus. Sedes enim iniquitatis est mundi istius voluptuosa possessio, quae Domino adhaerere non potest, quando suos famulos, ne rebus talibus caperentur admonuit. Praeceptum enim ipsius continet: Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur; et iterum: Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum est regnum coelorum [Matth. V, 5, 10]. Fingere enim, advertimus plasmare; unde et figulum bene solemus vasorum dicere formatorem; nam et ille qui mentitur, aliquid sibi videtur posse confingere. Unde hoc verbum multis rebus apponitur; sed congrue tunc intelligitur, quando causis aut personis convenienter aptatur.
26 (Vers. 21.) Captabunt in animam iusti, et sanguinem innocentem condemnabunt. Hoc frequenter legimus in martyribus factum, ut truculenti persecutores aliquo dolo intercipere nitantur animas innocentes. Captabunt enim dixit, quasi captiose tractabunt: quia veram causam criminis in talibus invenire non possunt. Istud autem quod sequitur, sub exsecratione legendum est, et sanguinem innocentem condemnabunt; ut quod sceleribus datum est, improbitas hominum virtutibus tribuere non recuset. Sanguis enim pro dolore petitur sancti, cui laus et obsequium debuisset offerri. Hoc et ad Dominum Salvatorem potest referri, qui vere innocens atque immaculatus pro nostra redemptione sententiam iniustae condemnationis excepit.
27 (Vers. 22.) Et factus est mihi Dominus in refugium, et Deus meus in auxilium spei meae. Ut ostenderet persecutiones hominum nil valere, eo tempore magis dicit divinum sibi provenisse refugium, quando superbia humanae persecutionis inflata est. Per hanc enim sanctae martyrum germinant palmae; per hanc coronalis illa beatitudo praeparatur; per hanc nuptialis stola conceditur; per hanc coelorum regna reserantur; et quidquid desiderio magno petitur, ipsa potius saeviente praestatur. Sequitur, et Deus meus in auxilium spei meae. Dum dicit, auxilium, ostendit se adhuc esse passurum. Propter hoc denique addidit, et spei meae, quoniam hic adhuc spem habemus, non rem tenemus; sed cum illud tempus revelationis illuxerit, spem relinquemus, quia iam nostrum desiderium possidebimus, sicut dicit Apostolus: Nam quod videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus [Rom. VIII, 24, 25]. Quapropter sicut clamorem sanctorum in superioribus propheta declaravit, dicendo: Usquequo peccatores, Domine, usquequo peccatores gloriabuntur? ita nunc ponendo, Et factus est mihi Dominus in refugium, et Deus meus in auxilium spei meae, causam totius haesitationis abscidit.
28 Vers. 23. Et reddet illis iniquitatem ipsorum, et in malitia eorum disperdet eos Dominus Deus noster. Ecce omnis dubitatio saluberrimo fine curata est. Nam illos quos dicebatur Dominus non videre, neque intelligere, opportuno tempore retribuet illis operationes suas. Sed intelligamus quid sit quod dicit, et reddet illis iniquitatem ipsorum, id est retribuet malis secundum vota nequitiae suae, non secundum illud bonum quod videntur facere nescientes. Nam qui sanctissimos persequuntur, ad coelorum quidem regna transmittunt; sed credunt se perdere, quos statuerint iniqua voluntate trucidare. Verum isti tales in illa parte iudicandi sunt, in qua malitiam concepisse noscuntur. Et nota quod hoc nomen malitiae omnium criminum capax esse dicatur. Nam sicut charitas multifarias virtutes continet, ita malitia crimina diversa complectitur. Disperdet eos, id est, a suo regno efficiet alienos, ubi incomprehensibilem poenam sustinent mali, cum a tanto munere redduntur extranei.
29 Conclusio psalmi.
30 Respiciamus hunc psalmum quo decore resplendeat: quemadmodum illi murmurationi competenter obiectus est, qua maxime laborat humanitas. Nullus invideat perituris; nullus felices aestimet qui sub aeternitate damnandi sunt. Amemus potius afflictiones, quae faciunt perpetuo felices. Nam si amaram medici potionem non respuimus, ut mereamur temporalem suscipere sospitatem, quis istud sanae mentis affectare non debeat, quod se propter aeterna gaudia subire posse cognoscat; maxime cum in ipsis miseriis amplius opituletur nobis dextera Creatoris? Et ideo non debemus esse solliciti, quia non nos talis impugnat, qualis est ille qui vindicat.
Cassiodorus HOME



Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, in Psalmum XCII <<<     >>> in Psalmum XCIV
monumenta.ch > Cassiodorus > sectio > ARCADIUS ET HONORIUS XLI. > 5 > 131 > 10 > 1 > 96 > 7 > 17 > 8 > 3 > 17 > 48 > CLAUDIUS XXVIII. > 3 > 74 > 67 > 93